라틴어 문장 검색

Nec dubio me lanceis illis vel venabulis, immo vero et bipennibus, quae facile famuli subministraverant, membratim compilassent, ni respecto subiti periculi turbine cubiculum, in quoi mei domini devertebant, protinus irrupissem.
(아풀레이우스, 변신, 9권 2:4)
Hic incinctus balteo militem gerebat,illum succinctum chlamyde crepides et venabula venatorem fecerant, alius soccis obauratis inductus serica veste mundoque pretioso et attextis capiti crinibus incessu perfluo feminam mentiebatur.
(아풀레이우스, 변신, 11권 8:2)
Cerva alba eximiae pulchritudinis et vivacissimae celeritatis a Lusitano ei quodam dono data est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXII 6:1)
Hanc sibi oblatam divinitus et instinctam Dianae numine conloqui secum monereque et docere quae utilia factu essent, persuadere omnibus institit ac, si quid durius videbatur quod imperandum militibus foret, a cerva sese praedicabat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXII 7:1)
Ea cerva quodam die, cum incursio esset hostium nuntiata, festinatione ac tumultu consternata in fugam se atque in palude proxima delituit et frustra requisita perisse credita est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXII 8:1)
Neque multis diebus post inventam esse cervam Sertorio nuntiatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXII 9:1)
Admissis deinde amicis postridie, visum sibi esse ait in quiete cervam quae perisset ad se reverti et, ut prius consuerat, quod opus esset facto praedicere;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXII 10:2)
tum servo quod imperaverat significat, cerva emissa in cubiculum Sertorii introrupit, clamor factus et orta admiratio est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXII 11:1)
Saeuis cerua leonibus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 11:1)
ceruis similis habeatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:18)
audaces legat ipsa viros, qui colla ferarum arte ligent certoque premant venabula nisu.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:157)
nec cervam volucres eripuere pedes.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 1:15)
vir murmure contra hortatur nixusque genu venabula tendit;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:236)
Latina, lupa, cerva, tigris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 13:5)
quadraginta milia fuere, quinta sui parte legionariis armis, ceteri cum venabulis et cultris quaeque alia venantibus tela sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 43장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION